monumenta.ch > Plinius > sectio 74

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 23, 74
{XXXVII} amurca poteramus videri satis dixisse Catonem secuti, sed reddenda medicinae quoque est. gingivis et oris ulceribus, dentium stabilitati efficacissime subvenit, item ignibus sacris infusa et iis, quae serpant. pernionibus nigrae olivae amurca utilior, item infantibus fovendis, albae vero mulierum vulvae in lana admovetur. multo autem omnis amurca decocta efficacior. coquitur in Cyprio vase ad crassitudinem mellis. usu eius cum aceto aut vino vetere aut mulso, ut quaeque causa exigat, in curationem oris, dentium, aurium, ulcerum manantium, genitalium, rhagadum.